1 | Quoniam ergo Christi beneficia tenemus, cum apud omnes, tum apud te pro Christo legatione fungimur (Ibid., 20); ut noveris irrevocabilia eius esse dona, ut credas, quod semper credidisti: nec nimio moerore tuam in dubium adducas sententiam; quia ideo peccatum factus est Dominus Iesus, ut tolleret peccatum mundi (Ioan. I, 29); et essemus in illo omnes iustitia Dei (II Cor. V, 21): iam non culpae obnoxii, sed iustitiae remuneratione securi. |
2 | Vale et nos dilige; quia nos te diligimus. |