monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 39, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 39, 7.

1 Haec est nova creatura, de qua Apostolus ad Galatas ait: In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed nova creatura, per quam iam renovata caro floret, et fructum invenit gratiae, quae ante inveterati flagitii spinas habebat (Gal. V, 6).
2 Quid ergo est quod moereamus, si iam ad animam dicitur: Renovabitur sicut aquilae iuventus tua (Psal. CII, 5)? Quid est quod ingemiscamus pro mortuis, cum iam reconciliatio mundi apud Deum Patrem facta sit per Dominum Iesum (II Cor. V, 18)?
Ambrosius HOME