Ambrosius, Epistolarum classis I, 39, 6.
1 | Meritoque qui ante cognoverat secundum carnem Christum, iam operationes eius invisibiliter agnoscens, iam non carnem eius, sed potentiam scrutans, qui ante persecutor discipulos hominis, et pedissequos carnis infestis odiis urgebat, postea doctor gentium factus, veneratores maiestatis eius ad praedicationem Evangelii instruere atque informare coeperat. |
2 | Et ideo addidit: Si quis in Christo nova creatura (II Cor. V, 17), id est, qui perfectus in Christo, nova creatura est; quoniam qui caro est, imperfectus est. |
3 | Denique ipse Dominus ait: Non permanebit spiritus meus in istis hominibus, quoniam carnes sunt (Gen. VI, 3). |
4 | Carnalis itaque non est in Christo: sed si quis in Christo est; nova creatura est, non naturae novitate formatus, sed gratiae. |
5 | Vetera itaque quae secundum carnem erant, transierunt: facta sunt nova omnia. |
6 | Quae illa, nisi quae Scriba doctus in regno coelorum novit (Matth. XIII, 52), similis illius patrisfamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera, neque vetera sine novis, neque nova sine veteribus? Ideo et Ecclesia dicit, quia nova et vetera servavi tibi (Cant. VII, 13). |
7 | Sed transierunt vetera, id est, Legis mysteria abscondita, in Christo facta sunt omnia nova. |