Ambrosius, Epistolarum classis I, 39, 5.
1 | Verum forte asseras securum te de meritis eius ac fide; nequire tamen ferre desiderium, quod eam iam non videas secundum carnem, idque tibi summo dolori sit. |
2 | Nec illud te movet Apostolicum, quod ait: Quia neminem novimus ex hoc secundum carnem. |
3 | Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus (II Cor. V, 16)? Caro enim nostra perpetua esse ac diuturna non potest; necesse est occidat, ut resurgat: necesse est resolvatur, ut requiescat, ut fiat quidam finis peccati. |
4 | Et ideo multos cognovimus secundum carnem, sed nunc iam non novimus. |
5 | Ipsum Dominum Iesum cognovimus, inquit Apostolus, secundum carnem: sed nunc iam non novimus. |
6 | Iam enim carnis deposuerat exuvias, iam specie hominis non videbatur, iam pro omnibus mortuus erat, et omnes in illo mortui; sed ut per ipsum renovati, et vivificati spiritu, iam non sibi, sed Christo vivant. |
7 | Unde et alibi ait idem Apostolus: Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20). |