1 | Tantumne de te commeruit germana tua, ut propter quam excellere apud te debuit conditio humana, quae tam egregiam feminam tulit, propter eam apud te minoris praerogativae sit? Illa certe vita excedens, hoc se mulcebat solatio, quod te sibi superstitem derelinqueret, parentem nepotibus, praesulem parvulis, auxiliatorem destitutis: tu ita te et nepotibus et nobis abnegas, ut consolationis illius fructum non sentiamus. |
2 | Illa te chara pignora vocant non ad dolendum, sed ad consolandum; ut cum te vident, matrem sibi non credant obiisse: in te eam recognoscant, in te eius praesentiam teneant, in te vitam eius sibi manere arbitrentur. |