monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 39, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 39, 1.

1 Acerbo te doliturum dolore obitum germanae tuae non ignorabam; non tamen ut a nobis te ablegares, sed ut nobis te redderes: nam et si minus iucunda solatia moerentibus, tamen nonnumquam necessaria sunt.
2 Tu autem abiisti in secreta montium, et inter ferarum diversaris spelaea, omni humanae conversationis usu abdicato, et quod gravius est, iudicio tuo.
Ambrosius HOME