monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 38, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 38, 10.

1 Nihil igitur affectu sapientis ditius, nihil insipientis egentius.
2 Nam cum regnum Dei pauperum sit (Matth. V, 3), quid esse locupletius potest? Et ideo praeclare Apostolus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33)! Praeclare etiam David, qui in via testimoniorum coelestium, quasi in omnibus divitiis, delectabatur (Psal. CXVIII, 14).
3 Expresse Moyses, qui ait: Nephthalim satietas accipientium (Deut. XXXIII, 23).
4 Nephthalim, abundantia significatur Latina interpretatione, vel dilatatio.
5 Ibi ergo abundantia, ubi satietas: ubi autem fames cupiditatum, ubi inexplebilis appetentia; ibi utique paupertas.
6 Sed quia vix ulla rei pecuniariae vel mundi huius cupiditas satietatem habet; ideo addidit: Et replebitur benedictione (Ibid.).
Ambrosius HOME