monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 38, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 38, 9.

1 An non egentior paupere is, qui tamquam umbra praeterit (Psal. CXLIII, 4)? Hodie impius exaltatur, cras non erit, nec invenietur aliquis locus eius (Psal. XXXVI, 35, 36).
2 Quid est itaque divitem esse, nisi abundare? Quis autem abundat, qui sit animo contractior? Qui autem animo contractior, utique angustior: quae igitur in angustiis abundantia? Non ergo dives, qui non abundat.
3 Unde pulchre David: Divites, inquit, eguerunt, et esurierunt (Psal. XXXIII, 10); quoniam cum haberent Scripturarum thesauros coelestium, eguerunt qui non intellexerunt, et esurierunt qui nullum spiritalis gratiae gustarunt cibum.
Ambrosius HOME