1 | Duos finitimos vetus historia describit (III Reg. XXI, 1 et seq.), regem Achab, et pauperem Nabuthen; quem horum pauperiorem, quem ditiorem credimus? Alter regali fulcro divitiarum praeditus, inexplebilis insatiabilisque opibus suis, exiguam pauperis vineam desideravit: alter despiciens animo βασιλέων τὰς πολυ χρύσους τύχας, imperialesque gazas, suo erat contentus palmite. |
2 | Nonne videtur hic magis dives, hic magis rex, qui sibi abundabat, suas regebat cupiditates; ut nihil alienum concupisceret? ille autem egentissimus, cui aurum suum vile, alienus palmes pretiosissimus aestimabatur? Sed qua ratione egentissimus, cognosce: quia divitiae iniuste congregatae evomuntur (Iob XX, 15); radix autem iustorum manet (Prov. XII, 12), et ut palma floret (Psal. XCI, 13). |