monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 38, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 38, 7.

1 Dives Enoch, qui quod habuit secum transtulit, et omnem illum bonitatis suae censum coelestibus intulit receptaculis (Gen. V, 25): qui ideo raptus est, ne cor eius malitia mutaret (Sap. IV, 11).
2 Dives Elias, qui virtutum suarum thesauros curru igneo sublimis sedibus aethereis invexit (IV Reg. II, 11).
3 Et tamen iste non mediocres divitias haeredi reliquit, quas ipse non amitteret.
4 Quis hunc pauperem vel tunc dixerit, cum victus quotidiani indigens alimonia, mitteretur ad viduam, ut pasceretur ab ea; quando ad eius vocem coelum claudebatur et aperiebatur, quando ad eius verbum hydria farinae et vas olei non deficiebat per triennium, sed abundabat: nec minuebatur usu, sed replebatur (III Reg. XVII, 9 et seq.)? Quis illum pauperem dixerit, ad cuius voluntatem descendebat ignis (IV Reg. I, 14), quem invia aliis flumina non concludebant (IV Reg. II, 8), sed in suum fontem recurrebant; ut sicco propheta transiret pede?
Ambrosius HOME