1 | Duo sunt igitur et esse hominem in homine, et illum esse divitem, qui sibi nullarum divitiarum usum requirat. |
2 | Pulchre autem cordis hominem dixit, eo quod totus sapientiae sit absconditus, sicut ipsa sapientia, quae non videtur, sed intelligitur. |
3 | Nemo ante Petrum tali expressione usus est, ut diceret cordis hominem; exterior enim homo plurima in se membra habet: interior autem cordis homo totus plenus sapientiae est, plenus gratiae, plenus decoris. |