monumenta.ch > Ambrosius > 45
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 44. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 45.

1 Ergo liberati a peccato, quasi pretio empti sanguinis Christi, non subiiciamur servituti hominum vel passionum.
2 Non erubescamus peccatum nostrum fateri.
3 Vide quam liber, qui poterat dicere: Non reveritus sum multitudinem populi; ut non annuntiarem in conspectu omnium peccatum meum (Iob. XXXI, 33).
4 Qui enim confitetur Domino, exuitur a servitute; Iustus enim accusator est sui in principio sermonis (Prov. XVIII, 17).
5 Non solum liber, sed etiam iustus: sed iustitia in libertate est, et libertas in confessione; simul enim ac confessus quis fuerit, absolvitur.
6 Denique Dixi, pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5).
7 Mora ergo absolutionis in confitendo est, confessionem sequitur peccatorum remissio.
8 Sapiens est igitur, qui confitetur: liber, cui peccatum dimissum est, nulla iam contrahens aera peccati.
9 Vale, et nos dilige, ut facis; quia et ego te diligo.
Ambrosius HOME