Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 44.
1 | Contra, si vidisti egenum, et induxisti in domum tuam, membra tua arma iustitiae sunt. |
2 | Si eripuisti iniuriam accipientem, vel eum qui ducebatur ad mortem, si scidisti chirographum debitoris, membra tua arma iustitiae sunt. |
3 | Si confessus es Christum (arma enim intellectus (Prov. XIV, 7) labia sapientiae) labia tua membra iustitiae sunt. |
4 | Qui potest dicere: Oculus eram caecorum, pes claudorum, pater infirmorum (Iob XXIX, 15), membra eius membra iustitiae sunt. |