monumenta.ch > Ambrosius > 43
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 42. <<<     >>> 44.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 43.

1 Sunt enim nostra membra arma iustitiae, sunt et arma peccati.
2 Si elevantur, arma iustitiae sunt, ut peccatum in his non dominetur: si mortuum fuerit corpus nostrum peccato, non regnabit in eo culpa, et erunt membra nostra a peccato libera.
3 Non obediamus igitur cupiditatibus eius, neque exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato.
4 Si videris mulierem ad concupiscendum eam, membra tua arma peccati sunt.
5 Si locutus es ad sollicitandam eam, lingua tua et os tuum membra peccati sunt.
6 Si abstulisti terminos a patribus positos, membra tua arma peccati sunt.
7 Si festinasti velocioribus pedibus ad effundendum innocentium sanguinem, membra tua arma iniquitatis sunt.
Ambrosius HOME