Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 42.
1 | Deponamus igitur tam gravem servitutis sarcinam, renuntiemus luxuriae ac deliciis, quae nos quibusdam astringunt nexibus cupiditatum, et vinculis ligant. |
2 | Nihil enim prosunt deliciae stulto: et quicumque a pueritia dederit se deliciis, manebit in servitute: ut vivens mortuus sit. |
3 | Recidatur ergo luxuries, deliciae recesentur: et si quis fuit luxuriosus, valedicat superioribus. |
4 | Recisa enim vinea fructum affert, semiputata frondescit, neglecta luxuriat. |
5 | Ideoque scriptum est: Tamquam agricultura homo imprudens, et tamquam vinea homo egens sensu; si reliqueris eum, desertus erit (Prov. XXIV, 30). |
6 | Colamus ergo corpus hoc nostrum, castigemus illud, redigamus in servitutem, non illud despiciamus. |