Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 41.
1 | Non sunt igitur liberi insipientes, quibus dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. |
2 | In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non appropinquent tibi. |
3 | Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI, 9 et seq.); quia multis flagellis opus est, ut eorum imprudentia coerceatur. |
4 | Disciplina hoc exigit, non inclementia. |
5 | Denique qui parcit baculo suo, odit filium suum (Prov. XIII, 24): simul quia unusquisque gravius suis peccatis flagellatur. |
6 | Gravia enim delictorum pondera, gravia criminum verbera, sicut onus gravantur grave, et infligunt animae cicatrices, et putrescere faciunt mentis ulcera (Psal. XXXVII, 5, 6). |