monumenta.ch > Ambrosius > 40
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 39. <<<     >>> 41.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 40.

1 Libertas igitur sapienti, non insipienti convenit; quoniam qui deligat lapidem in fundibalo, similis est ei, qui dat imprudenti claritatem (Prov. XXVI, 8): se ipsum vulnerat, sibique potius, dum intorquet iaculum, affert periculum.
2 Certe sicut tormento acerbatur, et geminatur malum saxi ruina; sic insipientis in libertate ruina vehementior est.
3 Recidenda igitur insipienti potestas, non adiicienda libertas est; servitus enim ei convenit.
4 Ideoque addidit: Spinae nascuntur in manu ebriosi, servitus autem in manu imprudentis (Ibid., 9); quia sicut ille suis vulneratur poculis, ita insipiens suis factis.
5 Ille bibendo se peccato inserit, iste operando se culpae adiudicat, et factis suis trahitur in servitutem.
6 Videbat se Paulus in captivitatem trahi a lege peccati (Rom. VII, 23); et ideo ut liberaretur, confugit ad libertatis gratiam.
Ambrosius HOME