monumenta.ch > Ambrosius > 38
    >>> 39.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 38.

1 Quid autem sublimius sancta Pelagia, quae vallata persecutoribus; priusquam tamen in eorum conspectum veniret, aiebat: Volens morior, nemo me continget manu, nemo oculo protervo violabit virginem, mecum feram pudorem, mecum incolumem verecundiam: nullum praedones lucrum suae capient insolentiae.
2 Pelagia Christum sequetur, libertatem nemo auferet, nemo captivam videbit liberam fidem, insignemque pudicitiam, et prosapiam prudentiae.
3 Quod servum est, hic manebit, nullos in usus debitum.
4 Magna igitur piae virginitatis libertas, quae septa agminibus persecutorum, inter maxima pericula integritatis et vitae nequaquam inclinata est.
Ambrosius HOME