monumenta.ch > Ambrosius > 35
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 34. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 35.

1 « Amici persuadent tibi manus et necessitatem inferre Indorum philosophis, nec in somnis quidem videntes nostra opera.
2 Corpora enim transferes de loco ad locum: animas non coges facere, quod nolunt, non magis quam saxa et ligna vocem emittere.
3 Maximus ignis viventibus corporibus dolorem inurit, et gignit corruptionem: super hunc nos sumus; viventes enim exurimur.
4 Non est rex, neque princeps, qui extorqueat nobis facere, quod non proposuimus.
5 Nec similes sumus Graeciae philosophorum, qui verba pro rebus meditati sunt ad opinionis celebritatem: nobis res sociae verbis, et verba rebus: res celeres, et sermones breves: in virtute nobis libertas beata est.
6 » 36 et 37. Praeclara verba, sed verba: praeclara constantia, sed viri: praeclara epistola, sed philosophi.
7 Apud nos autem et puellae de mortis appetentia sublimes usque ad coelum erexere virtutum gradus.
8 Quid Theclam, quid Agnem, quid Pelagiam loquar, quae tamquam nobilia vitulamina pullulantes, ad mortem quasi ad immortalitatem festinaverunt? Inter leones virgo exsultavit, et rugientes bestias spectavit intrepida.
9 Et ut nostra cum Indorum gymnosophistis conferamus, quod ille verbis gloriatus est, sanctus Laurentius factis probavit; ut vivus exureretur, et flammis superstes diceret: Versa, manduca.
10 Haud degener Abrahamidarum, et Machabaeorum concertatus puerorum, quorum alii super flammas canebant: alii cum exurerentur, non rogabant, ut parceretur: sed invehebantur, ut amplius persecutor inflammaretur (II Macch. VII, 5 et seq.).
11 Liber igitur sapiens.
Ambrosius HOME