2 | Lex autem vera sermo rectus, lex vera non insculpta tabulis, nec aere incisa, sed impressa mentibus, atque infixa sensibus; quando sapiens non sub lege, sed ipse sibi lex est, opus legis in corde suo continens, naturali sibi stylo et quadam inscriptione formatum (Rom. II, 14, 15). |
3 | Tantumne igitur caecitatis est, ut non videamus manifestas rerum expressiones, et virtutum imagines? Et quam indignum, ut populi integri obediant humanis legibus, quo sint libertatis participes: sapientes autem veram legem naturae expressam ad imaginem Dei, veramque rationem signiferam libertatis negligant et derelinquant; cum in ea tanta libertas sit, ut parvuli servire vitiis nesciamus, alieni ab ira, exsortes avaritiae, ignari libidinis! Quam miserum igitur, ut qui nascimur in libertate, moriamur in servitute! |