Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 31.
1 | Qui vero haec timet, qui mortem reformidat, quomodo non servus? Servit profecto, et miseram qui lem servitutem; nihil enim sic animam ad omnem servitutem deiicit, quomodo formido mortis. |
2 | Quomodo enim se erigat abiectus et vilis sensus atque ignobilis, demersus in omnem infirmitatis voraginem vitae huius cupiditate? Vide quam servus: Abscondam me, inquit, et ero gemens et tremens super terram; et erit, omnis qui invenerit me, occidet me (Gen. IV, 14). |
3 | Itaque quasi servus signum accepit, nec sic tamen necem potuit evadere. |
4 | Servit igitur peccator formidini, servit etiam cupiditati, servit avaritiae, servit libidini, servit malitiae, servit iracundiae, et videtur huiusmodi sibi liber: sed magis servit, quam si sub tyrannis positus. |