Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 30.
1 | Si quis igitur propius ea introspiciat rerum negotia, cognoscet quanta sapienti adiumenta, et quanta in ipsis insipienti refragia sint; quod huic adiumento libertas, illi impedimento servitus sit. |
2 | Insurgit enim sapiens quasi victor debellatis a se ac triumphatis libidine, timore, ignavia, moestitudine, caeterisque vitiis; donec ea de possessione suae mentis eliminet, et omnibus terminis finibusque suis propulset atque arceat: quoniam dux cantior novit excursus cavere latrocinantium, et quaedam furta belli, quae iniquissimi animae nostrae adversarii ignitis saepe pertentant spiculis; sunt enim nobis quaedam et in pace praelia, et in bello pax. |
3 | Unde et ille ait: Foris pugnae, intus timores. |
4 | Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (II Cor. VII, 5). |
5 | Dicit quia neque angustiis, neque persecutionibus, neque fame, periculo, morte terretur (Rom. VIII, 37). |