monumenta.ch > Ambrosius > 27
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 26. <<<     >>> 28.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 27.

1 Alium audi liberum: Mihi autem pro minimo est, ut a vobis diiudicer, aut ab humano die: sed neque me ipsum diiudico; nihil enim mihi sum conscius . . . . qui autem diiudicat me, Dominus est (I Cor. IV, 3, 4).
2 Vera libertas hominis spiritalis, quia diiudicat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur, nec a quocumque creaturae participe, sed soli Deo se subditum novit, qui solus sine peccato est (I Cor. II, 15), de quo dicit Iob: Vivit Dominus, qui sic me iudicat (Iob XXVII, 2); solus enim ille potest iudicare iustum, cuius in conspectu coelum non est mundum, nec stellarum pura et clara lumina.
Ambrosius HOME