monumenta.ch > Ambrosius > 24
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 23. <<<     >>> 25.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 24.

1 Est ergo sapienti et servire libertas.
2 Unde colligitur quia stulto et imperare servitus est; et quod peius est, cum paucioribus praesit, pluribus dominis et gravioribus servit.
3 Servit enim propriis passionibus, servit cupiditatibus suis, quarum dominatum nec nocte potest fugere, nec die; quia intra se dominos habet, intra se servitium patitur intolerabile, Gemina enim servitus est, altera corporis, animarum altera: domini autem corporis quidem homines, animarum autem malitiae et passiones, a quibus sola animi libertas sapientem vindicat; ut servitio ei liceat exire.
Ambrosius HOME