monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 22. <<<     >>> 24.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 23.

1 Docuit me tamen Apostolus quod ultra ipsam libertatem sit, ut servire libertas sit: Cum liber, inquit, essem omnium me servum feci; ut plures lucrifacerem (I Cor. IX, 19).
2 Quid est ultra libertatem, nisi habere Spiritum gratiae, habere charitatem? Libertas enim liberum facit hominibus, charitas amicum Deo.
3 Unde ait Christus: Vos autem dixi amicos (Ioan. XV, 15).
4 Bona charitas, de qua dicitur: Per charitatem Spiritus servite invicem (Galat. V, 13).
5 Servivit et Christus, ut omnes liberos faceret.
6 Manus eius in cophino servierunt (Psal. LXXX, 7): qui non rapinam est arbitratus esse se aequalem Deo, formam servi accepit (Phil. II, 6); et omnia omnibus factus est, ut omnibus salutem afferret (I Cor. IX, 22).
7 Cuius imitator Paulus, et quasi sub Lege erat, et quasi sine Lege vivebat pro eorum utilitate, quos cupiebat lucrari: et infirmis volens fiebat infirmus, ut eos confirmaret: et currebat, ut comprehenderet: et corpus suum castigabat, ut potestates aereas in Christo triumpharet.
Ambrosius HOME