monumenta.ch > Ambrosius > 22
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 21. <<<     >>> 23.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 22.

1 Haec etiam est Apostoli definitio dicentis: Si enim volens hoc ago, mercedem habebo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17).
2 Sapienti igitur merces defertur, sapiens autem ex voluntate facit: liber itaque secundum Apostolum sapiens.
3 Unde et ipse clamat: Vos enim in libertatem vocati estis, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis (Galat. V, 13).
4 Sequestrat a lege Christianum, ne invitus videatur legi succumbere: vocat in Evangelium, quod volentes et praedicant et operantur.
5 Iudaeus sub Lege, Christianus per Evangelium: in Lege servitus, in Evangelio libertas, ubi cognitio sapientiae.
6 Omnis ergo qui Christum recipit, sapiens: qui autem sapiens, liber: omnis igitur Christianus et liber et sapiens.
Ambrosius HOME