Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 20.
1 | Etenim qui neque cogi potest, neque prohiberi, is nequaquam servus: sapientis autem est neque cogi neque prohiberi: non est igitur servus sapiens. |
2 | Prohibetur enim, qui non fungitur iis, quae desiderat: quae autem desiderat sapiens, nisi ea quae virtutis et disciplinae sunt, sine quibus esse non potest? In ipso enim sunt, nec divelluntur ab eo. |
3 | Quod si divelluntur, iam non sapiens, qui sit sine virtutis usu ac disciplina, quibus ipse se fraudet, si non sit voluntarius virtutis interpres. |
4 | Quod si cogitur, manifestum est quod invitus faciat. |
5 | In omnibus autem factis aut a virtute correctiones sunt, aut a malitia prolapsiones, aut media, aut indifferentia. |
6 | Virtutis non coactus, sed voluntarius exsecutor est sapiens; quoniam omnia quae placent, agit malitiae fugitans, nec somnium eius admittit. |
7 | Indifferentibus ita non movetur, ut nullis momentis sicut vulgus hominum huc atque illuc inclinetur, sed tamquam in statera mens eius aequa lance pendeat; ut neque ad voluptaria propendeat, neque omnino ad ea, quae sunt aversanda, vel leviter studium inclinet suum, sed immobilis maneat affectu. |
8 | Unde liquet quia nihil invitus facit sapiens, neque cogitur; quia si servus esset, cogeretur: liber igitur est sapiens. |