Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 19.
1 | Sapiens ergo liber, quoniam qui ea facit, quae vult, liber est. |
2 | Sed non omnis bona voluntas, sed sapientis est omnia quae bona sunt velle; odit enim malum, quia quod bonum est, elegit. |
3 | Ergo si quod bonum est elegit, arbiter electionis, et eligens operationis liber est; quia quod vult facit: liber ergo sapiens. |
4 | Sapiens omnia quae facit, bene facit. |
5 | Qui autem bene facit omnia, recte facit omnia: qui vero recte facit omnia, utique inoffense, et irreprehensibiliter, et sine damno et commotione sui facit omnia. |
6 | Cui igitur hoc subest, ut inoffense faciat omnia, faciat irreprehensibiliter, faciat sine commotione sui, sine damno; nihil insipienter facit, sed sapienter omnia. |
7 | Qui autem sapienter facit, nihil habet quod metuat; metus enim in peccato est. |
8 | Ubi autem nulla formido, ibi libertas: ubi libertas, ibi potestas faciendi quod vult: solus ergo sapiens liber est. |