Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 18.
1 | An tibi liber videtur, qui pecunia suffragium sibi emit? qui plausum populi magis, quam iudicium requirit prudentium? Ille ergo liber est, qui popularibus auris movetur; ille qui reformidat sibilum vulgi? Sed non ista libertas, quam manumissus accipit, et palma lictoris donatus acquirit. |
2 | Non enim munificentiam, sed virtutem libertatem esse arbitror: quae non suffragiis defertur alienis, sed magnanimitate propria vindicatur ac possidetur. |
3 | Sapiens enim semper liber est, semper honoratus, semper is qui praesit legibus. |
4 | Denique iusto non est posita lex, sed iniusto (I Tim. I, 9); iustus enim ipse sibi lex est, non habens necesse longius sibi accersere formam virtutis, quam corde inclusam gerat, scriptum habens opus legis in tabulis cordis sui, cui dictum sit: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15). |
5 | Quid enim nobis tam proximum, quam Dei verbum? Hoc est verbum in corde nostro, et in ore nostro, quod non videmus et tenemus. |