monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 16. <<<     >>> 18.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 17.

1 Sed non ille solum liber, qui dominum licitatorem non pertulit, aut tollentem digitum non vidit, sed ille magis liber, qui intra se liber est, qui legibus naturae liber est, legem sciens naturae praescriptam esse moribus, non conditionibus; et mensuram officiorum consentaneam non hominis arbitrio, sed naturae disciplinis.
2 Utrum igitur iste liber tibi tantummodo, an quidam censor videtur, et praefectus moribus? Unde vere ait Scriptura quia pauperes divitum praepositi erunt, et privati utique administrantium (Prov. XXII, 7).
Ambrosius HOME