monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 14.

1 Quem ergo magis liberum censes? Sola est sapientia libera, quae divitibus pauperes praeficit, et quae servos propriis fenerare dominis facit: fenerare non pecuniam, sed intellectum: fenerare talentum illius Dominici aeternique thesauri, qui numquam corrumpitur, cuius et usura pretiosa est: fenerare illud intelligibile eloquiorum argentum coelestium, de quo Lex dicit: Fenerabis gentibus, tu autem non mutuaberis (Deut. XV, 6).
2 Quod Hebraeus feneravit gentibus, ipse autem non accepit a populis doctrinam, sed tradidit: cui aperuit Dominus thesaurum suum, ut gentes pluvia sermonis sui faceret humescere, et fieret princeps gentium, ipse autem supra se principem nullum haberet.
Ambrosius HOME