monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 13.

1 Sed quid ista magno allegamus ambitu? Non videmus plerumque in potestatem piraticam vel immanium barbarorum redactos parentes a filiis redimi pecunia? Numquid leges pecuniae potiores quam leges naturae? Numquid in servitute accersitur pietas? Plerique emptores leonum sunt, et tamen non dominantur leonibus: sed ita subiiciuntur versa vice, ut si exasperatos eos excutere cervice toros viderint, fugiant et delitescant.
2 Nihil ergo praeiudicat pecunia, quae plerumque sibi dominos emit: nihil tabulae auctionales, quibus emptor frequenter adiudicatur atque addicitur.
3 Contractus non mutat genus, nec sapientiae libertatem adimit.
4 Denique famulo sapienti multi, ut scriptum est (Prov. XVII, 2), serviunt liberi: et est servus intelligens, qui regat dominos stultos.
Ambrosius HOME