1 | Non fecit igitur eum servum venditio; nam utique negotiatoribus erat venditus: verum si pretium spectes, multos invenies qui emerunt sibi puellulas formae elegantioris, quarum amore capti, turpi servitio sese dederunt. |
2 | Videbatur Apeme concubina Darii regis sedens ad dexteram eius, auferens de capite eius diadema, et suo imponens vertici, palmis faciem eius sinistra manu verberans: quam rex aperto ore intuebatur, gaudens si quando arrideret ei mulier: quod si ea indignaretur, miserum se atque afflictum putaret; ut potestate submissa, blanditias obtexeret, et conciliari sibi eam deprecaretur (III Esdr. IV, 29, 30). |