1 | Quomodo hic servus, qui erudivit principes populi in illa frumentaria dispensatione; ut futurae inopiae consulerent et providerent? Aut quomodo servus, qui totam terram acquisivit, et universum populum Aegyptiorum in servitutem redegit (Gen. XLVII, 20)? Non ut conditionem servitii ignobilis irrogaret, sed ut tributum constitueret, praeter possessionem tamen sacerdotalem, quam a tributis immunem reservavit; ut apud Aegyptios quoque inviolabilis haberetur religio sacerdotalis. |