Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 10.
1 | Quomodo enim humiliata est anima, de qua dicit: Ferrum pertransivit anima eius? Nam cum aliorum animas peccatum transeat (ferrum enim peccatum est, quod est penetrabile) Ioseph sancti anima ita non patuit peccato, ut magis peccatum ipsa penetraret. |
2 | Denique nec herilis illecebrae flexus est delinimento, nec immerito flammas non sensit libidinis, quia maiore divinae flagrabat ardore gratiae. |
3 | Unde et hoc pulchre de eo dictum est: Quia eloquium Domini ussit eum (Psal. CIV, 19); quo restinxit ignitas diaboli sagittas. |