Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 9.
1 | Non igitur natura servum facit, sed insipientia: nec manumissio liberum, sed disciplina. |
2 | Denique Esau liber natus est, et servus factus est: Ioseph venditus in servitutem est (Gen. XXXVII, 28), et electus est ad potestatem (Gen. XLI, 41); ut suis emptoribus imperaret. |
3 | Non dedignabatur tamen obsequium sedulitatis, sed tenebat virtutis fastigium, conservabat libertatem innocentiae, integritatis auctoritatem. |
4 | Unde pulchre psalmista ait: In servum venumdatus est Ioseph: humiliaverunt in compedibus pedes eius (Psal. CIV, 18). |
5 | In servum, inquit, venumdatus est, non servus factus. |
6 | Humiliaverunt pedes eius, non animam eius. |