Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 8.
1 | Diligens ergo pater et consulens, servum eum fratris sui fecit, ut eius regeretur consilio. |
2 | Ideo inconsultis populis sapientes quique adhibentur rectores, qui plebeiam insipientiam vigore proprio regant; ut potentiae specie dominentur, quo vel invitos auctoritate potestatis subiiciant ad obediendum prudentioribus, et obsequendum legibus. |
3 | Imposuit igitur insipienti velut indomito iugum, et cui in gladio suo vivendum dixerat, libertatem negavit; ne temeritate laberetur, praefecit ei fratrem, cuius auctoritate et moderatione subiectus proficeret ad conversionem. |
4 | Et quia servitus habet discretionem (est enim necessitatis infirmior, voluntatis fortior; quia pulchrius est bonum, quod non ex necessitate fit, sed ex voluntate) ideo ei primo iugum imposuit necessitatis, postea benedictionem ei voluntariae subiectionis impertivit. |