monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 7.

1 Nonne etiam fons ille disciplinarum omnium Iacob, ubertatem disputationis huius omnium pectoribus infudit, qui sapientiae merito praelatus est fratri seniori (Gen. XXVII, 29)? Denique pater pius, qui inter duos filios affectu certaret paterno, sed discreparet iudicio (affectus enim necessitudine defertur, meritis autem iudicia formantur) cum divideret alteri gratiam, alteri misericordiam: sapienti gratiam, insipienti misericordiam; quia ad virtutem se propriis viribus erigere non poterat, nec spontaneum gressum attollere, benedixit eum, ut serviret fratri suo, et esset ipsius servus, ostendens ita deteriorem esse servitute insipientiam, ut remedio ei servitus sit; quia stultus regere se non potest, et nisi moderatorem habeat, praecipitatur propriis voluntatibus.
Ambrosius HOME