1 | Unde tamen hoc plenius hauserit Philosophia, de qua Patrum disciplina et prudentia, consideremus. |
2 | Nonne primus Noe, cum advertisset quia insipienter filius suus Cham riserat nudatum patrem, maledixit ei, dicens: Maledictus Cham, servus domesticus erit fratribus suis (Gen. IX, 25); et praeposuit ei fratres eius dominos, qui sapienter patris senectutem honorandam putarunt? |