monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 5.

1 Sed multo hoc prius David filius dixit, qui ait: Stultus sicut luna mutatur (Eccl. XXVII, 12).
2 Sapiens enim non metu frangitur, non potestate mutatur, non attollitur prosperis, non tristibus mergitur; ubi enim sapientia, ibi virtus animi, ibi constantia et fortitudo.
3 Sapiens ergo idem est animo, non minuitur, non augetur rerum mutationibus: nec ut parvulus fluctuat, ut circumferatur omni vento doctrinae, sed manet perfectus in Christo, fundatus charitate, radicatus fide.
4 Sapiens ergo defectus rerum ignorat, et varios animi casus nescit: sed fulgebit sicut sol iustitiae, qui in regno Patris sui fulget (Matth. XIII, 43).
Ambrosius HOME