1 | Proxime cum veteris amoris usu familiaris inter nos sermo caederetur, delectari te insinuasti mihi, cum aliquid de Pauli apostoli scriptis coram populo ad disputandum assumerem; quod eius profundum in consiliis vix comprehendatur, sublime in sententiis audientem erigat, disputantem accendat: tum quia in plerisque ita se ipse suis exponat sermonibus, ut is qui tractat, nihil inveniat quod adiiciat suum; ac si velit aliquid dicere, grammatici magis quam disputatoris fungatur munere. |