Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, . . .
1 | Cum SIMPLICIANUS AMBROSIO testatus esset eum utiliter facturum, si quid ex Apostolo dissereret apud populum, ipsius voluntati se hoc daturum spondet sanctus vir, maxime cum amicum in eo iudicem sibi futurum noscat. |
2 | Itaque mittit ad eum, quod eodem absente disputaverat, scilicet libertatem nostram in sapientia positam esse: quam sententiam a philosophis ambitiose iactatam dicit. |
3 | Hanc tamen a Patribus proditam cum ex Salomone astruit, tum exemplis Iacobi ac Iosephi. |
4 | Ex his ostendit non venditione servum, at sapientia liberum quemque fieri. |
5 | Hinc demonstrato quis liber, an secus, eum solum definit sui iuris esse, qui non cogitur; unde colligit servire cum libertate interdum iungi. |
6 | Sub haec sequuntur vere liberorum quaedam exempla et descriptiones, quibus subditur libertate hunc demum frui, qui vivat ex legibus. |
7 | Deinde nonnullis contra philosophos disputatis, eorum heroibus Christianos opponit. |
8 | Ac tandem ubi confirmavit eos, qui pravis affectibus serviunt, liberos non esse; quomodo membra nostra iustitiae serviant, docet. |
9 | AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem. |