Ambrosius, Epistolarum classis I, 36, 5.
1 | Ergo quia nos nescimus quid oremus, et quomodo oporteat, postulat pro nobis Spiritus sanctus (Rom. VIII, 26); est enim Spiritus advocati nostri Iesu: et postulat gemitibus ineffabilibus; dolet enim pro nobis et Christus (Esai. LIII, 4). |
2 | Et Deus Pater dicit: Ventrem meum doleo (Ierem. IV, 19). |
3 | Et frequenter indignantem eum legimus et dolentem. |
4 | Gemit autem, ut auferat peccata nostra, doceat nos agere poenitentiam. |
5 | Est enim pius gemitus, et plenus auctoritatis, de quo dicit Propheta: Et gemitus meus non est absconditus a te (Psal. XXXVII, 10). |
6 | Non enim latebat ut Adam, sed dicebat: Ecce ego pastor, et grex iste quid deliquit? Ego peccavi, in me vindica (I Par. XXI, 17). |