Ambrosius, Epistolarum classis I, 36, 4.
1 | Ergo vult nos maiora petere, non in terrenis morari. |
2 | Ille autem scit quid tribuat, dividens singulis, prout vult (I Cor. XII, 11). |
3 | Dicit enim interdum, sciens mensuram, quam nos ignoramus: Non potestis haec modo accipere. |
4 | Peto mihi passionem martyrii, Spiritus sanctus promptus est (Matth. XXVI, 41): sed videns infirmum carnis meae, ne dum maiora cupio, minora amittam, dicit: Non potes haec accipere. |
5 | Quales occasiones habui: et de ipso prope fine revocatus sum? Novit enim bonus medicus quae esca cui apta sit infirmitati, et cui tempori ad profectum valetudinis. |
6 | Interdum opportunitas escae sanitatem reddit: quod si importune aliquis accipiat, aut non convenientem, implicatur periculo. |