Ambrosius, Epistolarum classis I, 36, 3.
1 | Quis enim alius spiritus, qui possit docere Paulum quid oraret? Docet autem Spiritus Christi, sicut et Christus, orare discipulos suos (Luc. XI, 1). |
2 | Quis autem post Christum doceret, nisi Spiritus eius, quem ipse misit, ut doceret, et dirigeret nostras orationes: oramus enim Spiritu, oramus et mente (I Cor. XIV, 15). |
3 | Ut bene mens possit orare, praecedit Spiritus, et deducit eam in viam rectam (Psal. CXLII, 11); ne obrepant carnalia, ne minora, ne etiam maiora viribus: Unicuique enim datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7). |
4 | Denique scriptum est: Petite magna, et parva adiicientur vobis. |
5 | Petite coelestia, et terrena adiicientur (Mat. VI, 33). |