1 | Moveri enim te indicasti de quo spiritu dictum sit: Quia postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). |
2 | Superiora igitur repetamus; ut lectio manifestet, quod quaerimus: Similiter, inquit, et Spiritus adiuvat infirmitatem nostrae orationis (Ib.). |
3 | Nonne tibi videtur Spiritus sanctus, quia adiutor nobis est, sicut ille cui dicitur: Adiutor meus es tu, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Ps. XXVI, 9). |