Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 16.
1 | Pulchre autem dicitur: Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24); de potestatibus istius saeculi, de dignitatibus, de divitiis. |
2 | Vides nescio quem fascibus praeeminentem et curribus, nihil habet spei in curribus, qui videntur. |
3 | Nec in ipso coeli elemento spes est, sed in Domino coeli. |
4 | Nec Chaldaeus in stellis spem habet, quas observat; nec dives in possessionibus, nec avarus in usuris: sed ille spem habet, qui in eum spem suam ponit, quem non videt, id est, in Domino Iesu, qui medius nostrum stat, et non videtur (Ioan. I, 26). |
5 | Denique oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Dominus diligentibus eum. |