Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 15.
1 | Ergo si sperari non potest quod videtur, non bene habent aliqui: Nam quod videt quis quid, et sperat. |
2 | Nisi forte sic: Nam quod videt quis, quid et sperat, vel quid exspectat? Quia illud verum est, quia id speramus, quod non videmus; et ideo quamvis abesse videatur a nobis, exspectamus illud per patientiam: Exspectans enim exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2). |
3 | Ideo ergo exspectamus patienter, quia bonus est Dominus sustinentibus eum (Thren. III, 25). |
4 | Et videtur convenire, quia reddidit per patientiam: Exspectamus quae speramus, et non videmus. |
5 | Multum enim facit, qui sperat ea et exspectat, quae non videntur; et propterea quod intendat mentem ad illud omne quod est, sustinet. |