monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 14.

1 Ergo creatura quae non sponte, sed in spe vanitati subiecta est (Rom. VIII, 20), spe salvatur, sicut et Paulus, cum sciret lucrum sibi esse mori, ut cum Christo esset solutus corpore, permanebat in carne propter eos quos Christo acquireret (Philip. I, 21).
2 Spes autem quid est, nisi futurorum exspectatio? Unde ait: Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 21).
3 Non enim quae videntur, sed quae non videntur aeterna sunt: Nam quod videt quis, quid sperat? Videmur enim tenere ea, quae videmus: quomodo ergo quae tenemus, speramus? nihil igitur eorum quae sperantur, videtur: Oculus enim non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor. II, 9).
Ambrosius HOME