Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 12.
1 | Primitiae ergo nostrae apostoli, electi ex omnibus praesentis scilicet tunc temporis fructibus, quibus dictum est: Et maiora his facietis; fudit enim se in eos gratia Dei (Ioan. XIV, 12). |
2 | Isti, inquam, ingemiscebant, exspectantes redemptionem totius corporis, et adhuc ingemiscunt; quia multorum est labor, qui adhuc fluctuant. |
3 | Ut si aliquis ad superiora se littoris subsistat et adhuc medio corpore caedatur fluctibus, ingemiscit et comparturit, donec totus evadat. |
4 | Ingemiscit utique, qui adhuc nobis dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)? |